monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 148

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 148
Et ideo fideli inspectione probet seipsum homo ille qui hic purgator sui esse voluerit, et sic hac devotione considerationis suae de pane illo sanctitatis accipiat, et de poculo illo suavitatis gustet, ut ita ad indeficientem refectionem perveniens esuriem debilitatis animae effugiat. Nam qui hoc sacramentum male tractaverit, et a sorde iniquitatis se non purgans illud indigne sumpserit, iudicium ultionis sibi imponit, quia illud impurgatus manducat et bibit; non tamen in hac praesumptione sua laedere aut offuscare mysterium praevalens, sed seipsum condemnans.